tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti
eius et veste purpurea circumdederunt eum
et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et
dabant ei alapas
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis
eum foras
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et
purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant
dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos
et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem
debet mori quia Filium Dei se fecit
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde
es tu Iesus autem responsum non dedit ei
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia
potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere
te
respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam
nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi
maius peccatum habet
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem
clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris
omnis qui se regem facit contradicit Caesari
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum
et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus
hebraice autem Gabbatha
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit
Iudaeis ecce rex vester
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis
Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non
habemus regem nisi Caesarem
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt
autem Iesum et eduxerunt
et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur
Calvariae locum hebraice Golgotha
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc
medium autem Iesum
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem
erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope
civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum
hebraice graece et latine
dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere
rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
respondit Pilatus quod scripsi scripsi
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta
eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et
tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per
totum
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur
de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt
vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et
milites quidem haec fecerunt
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris
eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem
diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora
accepit eam discipulus in sua
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut
consummaretur scriptura dicit sitio
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam
plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et
inclinato capite tradidit spiritum
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in
cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et
alterius qui crucifixus est cum eo
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum
non fregerunt eius crura
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo
exivit sanguis et aqua
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius
testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non
comminuetis ex eo
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem
transfixerunt
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo
quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum
Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit
ergo et tulit corpus Iesu
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum
ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum
aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto
monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat
monumentum posuerunt Iesum